Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXVI.

1351, November 17. Breslau.

König Karl IV. bestätigt die Rechte und Privilegien des Klosters.

Karolus dei gratia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex religiosis . . abbati et conventui monasterii Camen(sis), devotis nostris dilectis, gratiam regiam et omne bonum. Clare devotionis insignia grata obsequia et multimoda merita virtutum, quibus regie celsitudini nostre actenus placuistis et placere in futurum sollicitudine ampliori poteritis et debebitis, non inmerito nos inducunt, ut vobis reddamur ad gratiam liberales; itaque premissorum meritorum intuitu vobis et dicto vestro monasterio graciam duximus facere specialem, videlicet, quod penes omnia iura, gratias, privilegia, litteras et bonas consuetudines, que et quas ab antiquo et usque in hodiernum diem tenuistis, habuistis et possedistis et que de consuetudine vel de iure merito debent in suis effectibus persistere, nos prefatos abbatem, conventum et monasterium absque diminutione et infractione quibuslibet volumus et tenebimur conservare, manutenere et de regie benignitatis innata clemencia gratiosius fovere presentium sub nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum. Datum Wratislavie anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo, indictione quarta, XV. Kalendas Decembris regnorum nostrorum anno sexto.
Registrata.

Or. Perg. An grünrothseidner Fadenschnur das ziemlich wohlerhaltene Majestätssiegel. Huber, Regesten Kaiser Karl's IV. No. 1431. Unvollständig gedr. bei Sommersberg, Scr. r. Sil. I. 163.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów